CADURCUM

CADURCUM
I.
CADURCUM
Aquitaniae urbs Episcoalis sub Archiepiscopo Bituricense Cabors, ad Lotium fluv. 12. leuc. ab Aginno, 9. a Montalbano in Boream; Urbsampla, elegans, munita, inque modum peninsulae a fluvio cincta. Divona Cadurcorum prius Ptolem. l. 2. Plin. l. 4. c. 19. Gregor. Turonens. l. 2. c. 12. et l. 9. c. 20. Hist. Hîc Exsuperus, celebris Rhetor Tholosanus, sepultus, Auson. in Professorib. n. 17. Iohannes XXII. natus est: cuius operâ Academia hîc erecta, A. C. 1331. Autexerr. Hist. Aquit. l. 1. c. 8. Gallia Christ. tom. 2. p. 458. 2. et 459. 1. Ibisynodus A. C. 1639. Regio Quercy nominatur. Vide in Cadurci.
II.
CADURCUM
apud Iuvenalem Sat. 7. v. 221.
Institor hibernae tegetis, niveique cadurci.
Ubi vetus interpres: Caduscum quidam cucullum dicunt candidum, propter byemes ac nives comparatum, alii tabernaculum, aut tentorium, quibus merces suas protegere consueverunt.Sed hîc pro vili merce, tam Cadurcum, quam teges, ponitur. Sententia enim Poetae est, de mercede sive minervali Grammatici praemordere aliquid pueri custodem, quin et dispensatorem eandem delibare. Hortatur porro Grammaticum, ut patiatur derrahi potius aliquid, quam totum perire: quemadmodum mercium vilislimarum institor patitur aliquid de solito pretio imminui potius, quam nihil vendere. Cadurcum igitur vestis fuit stragula, sive lodix, ad frigus arcendum, densa scil. ac villosa, ex lino Cadurcensi facta. Apud eundem Poeram, pro lecto nonnullis sumitur, cum inquit, v. 537.
Magnaque debetur violato poena cadurco.
Ubi voce Cadurci, lodices et stragula ac culcitas, ex lino Praefato factas intelligunt: Salmas. vero aliter exponit versum hunc, ex hisce duobus praecedentibus 535.536.
Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
Concubitu, sacris observandisque diebus.
Nempe Matronae, quae in casto Isidis aut Cererîs erant, concubitu abstinebant: et per eos dies, quibus castum obser vabatur, secubabant a lectis suis ac toris genialibus et stramentis incubabant in Temploipso, in quo et pervigilia celebrari mos fuit. Erant autem ea stramenta utplurimum iis herbis foliisque farta, quae castitati conducere aestimabantur, ut videbimus infra, ubi de more in Stramentis cubandi. Latini vero Cadurcum, cum primitus proptieque significaret Cadurcicam culcitam, ex lino apud Cadurcos nato factam, postea pro quolibet stramento usurpârunt, Plin. l. 19. c. 1. Hinc itaque violatum cadurcum sive stramentum dieitur Poetae, ab illa muliere, quae in casto non fuerat, nec stramento incubuerat cum reliquis ἁγνευούταις, sed quae sacris observahdisque diebus non abstinuerat concubitu: pro qua proin marieus veniam petere et maguâ mercede ac poenâ violatum Cadurcnm redinere cogebatur. Vide eum ad Solm. p. 938. In carmine Sulpitiae,>
Ne me cadurcis destitutam fasciis etc.
eidem Cadurcae fasciae, non institae sunt, quibus lectus intenditur, uri quidem Scboliastes Iuvenalis contendit, sed fasciae lineae, quibus ipsa Sulpitia velabatur, ut videre est apud eundem Salmas. ibia. p. 938. et 1170. Vide quoque in voce Cadurci.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cadurcum — Cadurcum, Stadt, s. Cahors …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CADURCI — populi Galliae Aquitanicae de quibus I. Caesar in 7. Commentario c. 75. scribit, Vercingetorigem Arvernum adolescentem cum Senonibus, Parisiis, Pictonibus, Turonis, Aulercis, Lemovicibus, Andis adversus Romanos sibi Cadurcos adiunxisle, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Кадурки — (Cadurci) народ в древней Галлии; его территория соответствовала окрестностям нынешнего г. Кагора (см.). Главными их городами были Дивона, Кадурк (нын. Кагор), Диолинд, Варадето, Укселлодун. Во времена Цезаря К., клиенты арвернов, после поражения …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Cahors —  Pour l’article homonyme, voir cahors (AOC).  44° 26′ 54″ N 1° 26′ 29″ E …   Wikipédia en Français

  • Cadurci — (a. Geogr.), Volk in Gallia aquitania; Hauptst.: Cadurcum (Divona), jetzt Cahors …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Divona — (a. Geogr.), so v.w. Cadurcum …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cahors — (spr. kă ōr), Hauptstadt des franz. Depart. Lot, auf einer vom Lot gebildeten Halbinsel, Knotenpunkt an der Orléansbahn, zerfällt in die Oberstadt mit steilen und krummen Straßen und in die regelmäßige Unterstadt, hat 3 Brücken (darunter die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Kadúrker — (Cadurci), gallisches Volk in Aquitanien, im jetzigen Quercy, mit den Städten Divona (Cadurcum, Cahors), Varadetum (Varaire) etc., berühmt durch Leinwand, gewirkte Arbeiten, Polster etc. Nach der Einnahme der Festung Uxellodunum und Besiegung… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ambrosius, S. (9) — 9S. Ambrosius, Ep. (16. Oct.) Dieser hl. Ambrosius war Bischof von Cahors (Cadurcum) in Frankreich, und wurde um das Jahr 752 auf diesen Stuhl erhoben. Als er sein Bisthum antrat, fand er dasselbe in einem kläglichen Zustande. Umsonst wandte er… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Franciscus de Cardaillaco (55) — 55Franciscus de Cardaillaco, (23. März), ein frommer und gelehrter Franciscaner zu Cahors (Cadurcum) im westlichen Frankreich, besaß die besondere Gunst des Papstes Gregor XI. und starb als Bischof jener Stadt im J. 1404. Nach Hub. Men. wurde er… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”